1 Samuel · 28
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim a...2. Dixitque David ad Achis : Nunc scies quæ facturus est servus t...3. Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepe...4. Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati s...5. Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ej...6. Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, ne...7. Dixitque Saul servis suis : Quærite mihi mulierem habentem pyt...8. Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, ...9. Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et ...10. Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non...11. Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem ...12. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et ...13. Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier a...14. Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quæ ait : Vir senex asce...15. Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitare...16. Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a t...17. Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et sci...18. quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus...19. Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cra...20. Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim v...21. Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat...22. Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te bu...23. Qui renuit, et ait : Non comedam. Coëgerunt autem eum servi su...24. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festin...25. et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, ...Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël : dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David ad Achis : Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra.
This passage has not yet been translated.
Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam : congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
This passage has not yet been translated.
Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Saul servis suis : Quærite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor.
This passage has not yet been translated.
Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
This passage has not yet been translated.
Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra : quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar ?
This passage has not yet been translated.
Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem mihi suscita.
This passage has not yet been translated.
Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quæ ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
This passage has not yet been translated.
Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum ?
This passage has not yet been translated.
Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
This passage has not yet been translated.
quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
This passage has not yet been translated.
Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
This passage has not yet been translated.
Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
This passage has not yet been translated.
Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea : et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
This passage has not yet been translated.
Qui renuit, et ait : Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
This passage has not yet been translated.
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum : tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
This passage has not yet been translated.
et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
This passage has not yet been translated.