1 Thessalonians · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium i...2. Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus ...3. memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sust...4. scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :5. quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed...6. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes v...7. ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et ...8. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedon...9. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad v...10. et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis)...Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
This passage has not yet been translated.
Gratia vobis, et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
This passage has not yet been translated.
memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :
This passage has not yet been translated.
scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :
This passage has not yet been translated.
quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
This passage has not yet been translated.
Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti :
This passage has not yet been translated.
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
This passage has not yet been translated.
A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
This passage has not yet been translated.
Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
This passage has not yet been translated.
et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
This passage has not yet been translated.