1 Thessalonians · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non i...2. sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Phili...3. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neq...4. sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium :...5. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scit...6. nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.7. Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti ...8. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum...9. Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis :...10. Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine quer...11. sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)12. deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambular...13. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cu...14. vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ...15. qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecut...16. prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant pec...17. Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, no...18. quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, e...19. Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ ? nonn...20. vos enim estis gloria nostra et gaudium.Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
This passage has not yet been translated.
sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
This passage has not yet been translated.
Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
This passage has not yet been translated.
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
This passage has not yet been translated.
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ : Deus testis est :
This passage has not yet been translated.
nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
This passage has not yet been translated.
Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
This passage has not yet been translated.
Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
This passage has not yet been translated.
Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
This passage has not yet been translated.
Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :
This passage has not yet been translated.
sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
This passage has not yet been translated.
deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
This passage has not yet been translated.
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :
This passage has not yet been translated.
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis :
This passage has not yet been translated.
qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
This passage has not yet been translated.
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
This passage has not yet been translated.
Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :
This passage has not yet been translated.
quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.
This passage has not yet been translated.
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?
This passage has not yet been translated.
vos enim estis gloria nostra et gaudium.
This passage has not yet been translated.