1 Timothy · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.2. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris vi...3. non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum...4. suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni ...5. Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei d...6. Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.7. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui for...8. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino dedi...9. habentes mysterium fidei in conscientia pura.10. Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crime...11. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles ...12. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, ...13. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et ...14. Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :15. si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei c...16. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatu...Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
This passage has not yet been translated.
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
This passage has not yet been translated.
non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
This passage has not yet been translated.
suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
This passage has not yet been translated.
Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?
This passage has not yet been translated.
Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
This passage has not yet been translated.
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
This passage has not yet been translated.
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
This passage has not yet been translated.
habentes mysterium fidei in conscientia pura.
This passage has not yet been translated.
Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
This passage has not yet been translated.
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
This passage has not yet been translated.
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
This passage has not yet been translated.
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :
This passage has not yet been translated.
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
This passage has not yet been translated.
Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
This passage has not yet been translated.