2 Corinthians · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.2. Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adju...3. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministeriu...4. sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in m...5. in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vi...6. in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in ...7. in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextri...8. per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ...9. quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :10. quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos ...11. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.12. Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :13. eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dil...14. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio jus...15. quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cu...16. qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis tem...17. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominu...18. et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mi...Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
This passage has not yet been translated.
Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
This passage has not yet been translated.
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
This passage has not yet been translated.
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
This passage has not yet been translated.
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
This passage has not yet been translated.
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
This passage has not yet been translated.
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
This passage has not yet been translated.
per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
This passage has not yet been translated.
quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
This passage has not yet been translated.
quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
This passage has not yet been translated.
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
This passage has not yet been translated.
Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
This passage has not yet been translated.
eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
This passage has not yet been translated.
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
This passage has not yet been translated.
quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
This passage has not yet been translated.
qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
This passage has not yet been translated.
Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
This passage has not yet been translated.
et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
This passage has not yet been translated.