2 Corinthians · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omn...2. Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circu...3. Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in c...4. Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobi...5. Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit car...6. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.7. Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qu...8. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : ets...9. nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati...10. Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem s...11. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in...12. Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam...13. coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra...14. et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus...15. et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omniu...16. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
This passage has not yet been translated.
Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
This passage has not yet been translated.
Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
This passage has not yet been translated.
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
This passage has not yet been translated.
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnæ, intus timores.
This passage has not yet been translated.
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
This passage has not yet been translated.
Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.
This passage has not yet been translated.
Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
This passage has not yet been translated.
nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
This passage has not yet been translated.
Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : sæculi autem tristitia mortem operatur.
This passage has not yet been translated.
Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
This passage has not yet been translated.
Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
This passage has not yet been translated.
coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
This passage has not yet been translated.
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
This passage has not yet been translated.
et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
This passage has not yet been translated.
Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
This passage has not yet been translated.