2 Maccabees · 15

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit :

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

at ille ait : Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Juda.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum :

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quæ fecerant prius, promptiores constituit eos :

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum prævaricationem.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi,

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Dixit autem invocans hoc modo : Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia :

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt :

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari : manum autem dementis contra templum suspendi.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes : Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire :

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochæi diei.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim : sin autem minus digne, concedendum est mihi.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile : ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.

English

This passage has not yet been translated.