2 Maccabees · 9

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Intraverat enim in eam quæ dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere : sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt : et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quæ erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere : ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur :

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam fœtoris portare.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et cum nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere :

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

et Judæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum :

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

super hæc, et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem :

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere :

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum :

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam : et scripsi ad eum quæ subjecta sunt.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus : qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit.

English

This passage has not yet been translated.