2 Chronicles · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Isra...2. Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (f...3. Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti su...4. Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patr...5. Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,6. iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Sal...7. Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos v...8. At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœ...9. Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid deb...10. At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis...11. Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus app...12. Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio,...13. Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :14. locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vob...15. Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut...16. Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ...17. Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, ...18. Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaver...19. Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
This passage has not yet been translated.
Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
This passage has not yet been translated.
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
This passage has not yet been translated.
Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
This passage has not yet been translated.
At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ?
This passage has not yet been translated.
At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
This passage has not yet been translated.
Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
This passage has not yet been translated.
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :
This passage has not yet been translated.
locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
This passage has not yet been translated.
Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
This passage has not yet been translated.
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
This passage has not yet been translated.
Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
This passage has not yet been translated.
Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
This passage has not yet been translated.