2 Chronicles · 9

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat præ stupore ultra in ea spiritus.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas : non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus : numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum : quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta : posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus :

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia : constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum : et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

English

This passage has not yet been translated.