2 Chronicles · 8

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim præceperat David homo Dei.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

English

This passage has not yet been translated.