2 Chronicles · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de c...2. Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod imples...3. Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et glor...4. Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.5. Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, ...6. Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organi...7. Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini ...8. Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus,...9. Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septe...10. Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ...11. Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia qu...12. Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tua...13. Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præ...14. conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen m...15. Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad oratione...16. Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi...17. Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pat...18. suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri ...19. Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et...20. evellam vos de terra mea quam dedi vobis : et domum hanc, quam...21. Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et d...22. Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suoru...Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.
This passage has not yet been translated.
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
This passage has not yet been translated.
Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
This passage has not yet been translated.
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum : Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
This passage has not yet been translated.
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini : obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum : quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
This passage has not yet been translated.
Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
This passage has not yet been translated.
Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
This passage has not yet been translated.
Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
This passage has not yet been translated.
Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum :
This passage has not yet been translated.
conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
This passage has not yet been translated.
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
This passage has not yet been translated.
Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris :
This passage has not yet been translated.
suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël.
This passage has not yet been translated.
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
This passage has not yet been translated.
evellam vos de terra mea quam dedi vobis : et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
This passage has not yet been translated.
Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic ?
This passage has not yet been translated.
Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt : idcirco venerunt super eos universa hæc mala.
This passage has not yet been translated.