2 Chronicles · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine :2. ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.3. Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudin...4. Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David pat...5. A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civita...6. sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut...7. Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum...8. dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificar...9. sed non tu ædificabis domum : verum filius tuus, qui egredietu...10. Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ...11. Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum...12. Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudin...13. Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio...14. ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et ...15. qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fu...16. Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David ...17. Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus e...18. Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terra...19. Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui,...20. ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, s...21. et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo : et exaudi...22. Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum ...23. tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut ...24. Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt...25. tu exaudies de cælo : et propitiare peccato populi tui Israël,...26. Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et ...27. exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et popu...28. Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurug...29. si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens pla...30. tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo : et p...31. ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus ...32. Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit ...33. tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cunct...34. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios s...35. tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem : et ulciscaris.36. Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet)...37. et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fueran...38. et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima s...39. tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces ...40. tu es enim Deus meus : aperiantur, quæso, oculi tui, et aures ...41. Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca...42. Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento miseric...Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine :
This passage has not yet been translated.
ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
This passage has not yet been translated.
Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait :
This passage has not yet been translated.
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens :
This passage has not yet been translated.
A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël :
This passage has not yet been translated.
sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
This passage has not yet been translated.
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
This passage has not yet been translated.
dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :
This passage has not yet been translated.
sed non tu ædificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
This passage has not yet been translated.
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
This passage has not yet been translated.
Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
This passage has not yet been translated.
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.
This passage has not yet been translated.
Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,
This passage has not yet been translated.
ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et in terra : qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo :
This passage has not yet been translated.
qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei : et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens : Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
This passage has not yet been translated.
Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
This passage has not yet been translated.
Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi ?
This passage has not yet been translated.
Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te :
This passage has not yet been translated.
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
This passage has not yet been translated.
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo : et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.
This passage has not yet been translated.
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista :
This passage has not yet been translated.
tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
This passage has not yet been translated.
Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies de cælo : et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
This passage has not yet been translated.
Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
This passage has not yet been translated.
exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur : et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum.
This passage has not yet been translated.
Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus : et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit :
This passage has not yet been translated.
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo : et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum) :
This passage has not yet been translated.
ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
This passage has not yet been translated.
Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus : ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
This passage has not yet been translated.
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem : et ulciscaris.
This passage has not yet been translated.
Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est,
This passage has not yet been translated.
et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes : Peccavimus : inique fecimus, injuste egimus :
This passage has not yet been translated.
et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo :
This passage has not yet been translated.
tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum : et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori :
This passage has not yet been translated.
tu es enim Deus meus : aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ : sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
This passage has not yet been translated.
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum David servi tui.
This passage has not yet been translated.