2 Chronicles · 21

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab : filia quippe Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus :

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores : nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus : et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.

English

This passage has not yet been translated.