2 Chronicles · 29

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Dixitque ad eos : Audite me, Levitæ, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Surrexerunt ergo Levitæ : Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini : quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ : siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Ezechias autem etiam hæc addidit : Implestis manus vestras Domino : accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.

English

This passage has not yet been translated.