2 Chronicles · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam : scripsitque e...2. Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jeru...3. Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui ...4. Placuitque sermo regi, et omni multitudini.5. Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Be...6. Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et pri...7. Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a...8. Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradit...9. Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et fil...10. Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem p...11. Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescen...12. In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut ...13. Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solem...14. et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atqu...15. Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sace...16. steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi ...17. eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immola...18. Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, e...19. cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suoru...20. Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.21. Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solem...22. Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant i...23. Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios die...24. Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et ...25. Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levi...26. Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus ...27. Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo ...Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël.
This passage has not yet been translated.
Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
This passage has not yet been translated.
Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
This passage has not yet been translated.
Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
This passage has not yet been translated.
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes : Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël : et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
This passage has not yet been translated.
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
This passage has not yet been translated.
Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
This passage has not yet been translated.
Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
This passage has not yet been translated.
Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
This passage has not yet been translated.
Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.
This passage has not yet been translated.
Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
This passage has not yet been translated.
et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
This passage has not yet been translated.
Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
This passage has not yet been translated.
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
This passage has not yet been translated.
eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
This passage has not yet been translated.
Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
This passage has not yet been translated.
cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
This passage has not yet been translated.
Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant.
This passage has not yet been translated.
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
This passage has not yet been translated.
Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
This passage has not yet been translated.
Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
This passage has not yet been translated.
Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël : proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda.
This passage has not yet been translated.
Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat.
This passage has not yet been translated.
Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.
This passage has not yet been translated.