2 Chronicles · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël ...2. Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per...3. Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretu...4. Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes s...5. Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtu...6. Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, ob...7. Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense se...8. Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt ...9. Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacere...10. Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens...11. Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini....12. intulerunt tam primitias quam decimas, et quæcumque voverant, ...13. post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth...14. Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, p...15. Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias...16. exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingredi...17. sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra...18. universæque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utrius...19. Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularu...20. Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda : operat...21. in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæ...Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent : reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas.
This passage has not yet been translated.
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
This passage has not yet been translated.
Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere : sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
This passage has not yet been translated.
Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.
This passage has not yet been translated.
Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei : mellis quoque, et omnium quæ gignit humus, decimas obtulerunt.
This passage has not yet been translated.
Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo : atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
This passage has not yet been translated.
Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
This passage has not yet been translated.
Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël.
This passage has not yet been translated.
Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
This passage has not yet been translated.
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo : reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
This passage has not yet been translated.
Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
This passage has not yet been translated.
intulerunt tam primitias quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus,
This passage has not yet been translated.
post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.
This passage has not yet been translated.
Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus :
This passage has not yet been translated.
exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,
This passage has not yet been translated.
sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
This passage has not yet been translated.
universæque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant, præbebantur.
This passage has not yet been translated.
Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
This passage has not yet been translated.
in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo : fecitque, et prosperatus est.
This passage has not yet been translated.