2 Chronicles · 33
Verses
⋯
Individual passages
1. Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinqu...2. Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium qu...3. et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias...4. Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Domin...5. Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis dom...6. Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : ob...7. Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de q...8. Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patrib...9. Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut fa...10. Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attend...11. Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ...12. Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et e...13. Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit or...14. Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem ...15. et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras ...16. Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud vict...17. Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.18. Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suu...19. Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque conte...20. Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum i...21. Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duob...22. Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pat...23. Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manass...24. Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum ...25. Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusseran...Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël :
This passage has not yet been translated.
et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
This passage has not yet been translated.
Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in æternum.
This passage has not yet been translated.
Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
This passage has not yet been translated.
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
This passage has not yet been translated.
Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias atque judicia, per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.
Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
This passage has not yet been translated.
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.
This passage has not yet been translated.
Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
This passage has not yet been translated.
Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :
This passage has not yet been translated.
et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.
This passage has not yet been translated.
Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël.
This passage has not yet been translated.
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël.
This passage has not yet been translated.
Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
This passage has not yet been translated.
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.
This passage has not yet been translated.
Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
This passage has not yet been translated.
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
This passage has not yet been translated.
Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
This passage has not yet been translated.
Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.