2 Chronicles · 34
Verses
⋯
Individual passages
1. Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et ...2. Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in...3. Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quære...4. Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superpo...5. Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mund...6. Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephth...7. Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisse...8. Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templ...9. Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum : acceptamque ab eo ...10. tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Do...11. At illi dederunt eam artificibus et cæmentariis, ut emerent la...12. Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operanti...13. Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scr...14. Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini,...15. Et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini ...16. At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Om...17. Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datum...18. Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum ...19. audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :20. et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Mic...21. Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda,...22. Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad O...23. At illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dicite...24. Hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam mala super locum istum et...25. Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ...26. Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic ...27. atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu De...28. Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchru...29. At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,30. ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatore...31. et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut amb...32. Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusa...33. Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis region...Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
This passage has not yet been translated.
Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David : et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
This passage has not yet been translated.
Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt : lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
This passage has not yet been translated.
Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.
This passage has not yet been translated.
Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
This passage has not yet been translated.
Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum : acceptamque ab eo pecuniam quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent.
This passage has not yet been translated.
At illi dederunt eam artificibus et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda.
This passage has not yet been translated.
Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus : omnes Levitæ scientes organis canere.
This passage has not yet been translated.
Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.
This passage has not yet been translated.
Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini : et tradidit ei.
This passage has not yet been translated.
At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
This passage has not yet been translated.
Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.
This passage has not yet been translated.
Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset,
This passage has not yet been translated.
audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :
This passage has not yet been translated.
et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est : magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda : et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus.
This passage has not yet been translated.
At illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro qui misit vos ad me :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.
This passage has not yet been translated.
Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
This passage has not yet been translated.
Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quoniam audisti verba voluminis,
This passage has not yet been translated.
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me : ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace : nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
This passage has not yet been translated.
At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis :
This passage has not yet been translated.
et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
This passage has not yet been translated.
Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin : et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.
This passage has not yet been translated.
Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël : et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
This passage has not yet been translated.