2 Chronicles · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum e...2. et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos...3. Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificab...4. Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisioni...5. Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,6. et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut pos...7. Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in s...8. Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo...9. Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, nec...10. Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in offi...11. Et immolatum est Phase : asperseruntque sacerdotes manu sua sa...12. et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum,...13. Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum e...14. sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione...15. Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præcep...16. Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut ...17. Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in te...18. Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophet...19. Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est.20. Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægy...21. At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, r...22. Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec a...23. Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite m...24. Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebat...25. Jeremias maxime : cujus omnes cantores atque cantatrices, usqu...26. Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ leg...27. opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro ...Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi :
This passage has not yet been translated.
et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini :
This passage has not yet been translated.
Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.
This passage has not yet been translated.
Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
This passage has not yet been translated.
et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
This passage has not yet been translated.
Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia : hæc de regis universa substantia.
This passage has not yet been translated.
Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
This passage has not yet been translated.
Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
This passage has not yet been translated.
Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo : Levitæ quoque in turmis, juxta regis imperium.
This passage has not yet been translated.
Et immolatum est Phase : asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum :
This passage has not yet been translated.
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi : de bobus quoque fecerunt similiter.
This passage has not yet been translated.
Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est : pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi :
This passage has not yet been translated.
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
This passage has not yet been translated.
Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis : janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio : quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
This passage has not yet been translated.
Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
This passage has not yet been translated.
Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetæ : sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est.
This passage has not yet been translated.
Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten : et processit in occursum ejus Josias.
This passage has not yet been translated.
At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, rex Juda ? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit : desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
This passage has not yet been translated.
Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei : verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
This passage has not yet been translated.
Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
This passage has not yet been translated.
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem : mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Jeremias maxime : cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël : Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,
This passage has not yet been translated.
opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
This passage has not yet been translated.