2 Peter · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quib...2. ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis proph...3. Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in dece...4. dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim ...5. Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra d...6. per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.7. Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt,...8. Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud D...9. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant ...10. Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu t...11. Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse...12. exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem...13. Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exs...14. Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati...15. et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut e...16. sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus su...17. Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium err...18. crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Sa...Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem :
This passage has not yet been translated.
ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.
This passage has not yet been translated.
Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
This passage has not yet been translated.
Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo :
This passage has not yet been translated.
per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
This passage has not yet been translated.
Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
This passage has not yet been translated.
Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
This passage has not yet been translated.
Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
This passage has not yet been translated.
Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
This passage has not yet been translated.
Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
This passage has not yet been translated.
exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
This passage has not yet been translated.
Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
This passage has not yet been translated.
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace :
This passage has not yet been translated.
et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
This passage has not yet been translated.
sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
This passage has not yet been translated.
Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate :
This passage has not yet been translated.
crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
This passage has not yet been translated.