2 Samuel · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speci...2. et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret :...3. Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris ...4. Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per...5. Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem s...6. Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare cœpit : cumque veniss...7. Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon...8. Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jaceba...9. Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et nolui...10. dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de ...11. Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cu...12. Quæ respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque e...13. Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi un...14. Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus ...15. Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus ess...16. Quæ respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum...17. sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me f...18. Quæ induta erat talari tunica : hujuscemodi enim filiæ regis v...19. Quæ aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, imposi...20. Dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus...21. Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde...22. Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : o...23. Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absal...24. venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi t...25. Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamu...26. Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum ...27. Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universo...28. Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate cum t...29. Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat ei...30. Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dic...31. Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit supe...32. Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit : ...33. Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istu...34. Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, ...35. Dixit autem Jonadab ad regem : Ecce filii regis adsunt : juxta...36. Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis : et intran...37. Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Ge...38. Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tr...39. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus ess...Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,
This passage has not yet been translated.
et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies ? cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus.
This passage has not yet been translated.
Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare cœpit : cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.
This passage has not yet been translated.
Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jacebat. Quæ tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas.
This passage has not yet been translated.
Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes,
This passage has not yet been translated.
dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
This passage has not yet been translated.
Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in Israël : noli facere stultitiam hanc.
This passage has not yet been translated.
Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël : quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.
This passage has not yet been translated.
Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.
This passage has not yet been translated.
Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge, et vade.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam :
This passage has not yet been translated.
sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam.
This passage has not yet been translated.
Quæ induta erat talari tunica : hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras : clausitque fores post eam.
This passage has not yet been translated.
Quæ aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ? sed nunc soror, tace : frater tuus est : neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
This passage has not yet been translated.
Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde : et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
This passage has not yet been translated.
Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quæ est juxta Ephraim : et vocavit Absalom omnes filios regis,
This passage has not yet been translated.
venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui : veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
This passage has not yet been translated.
Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
This passage has not yet been translated.
Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis.
This passage has not yet been translated.
Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum, et interficite : nolite timere : ego enim sum qui præcipio vobis : roboramini, et estote viri fortes.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
This passage has not yet been translated.
Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
This passage has not yet been translated.
Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram : et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit : Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint : Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens : Omnes filii regis occisi sunt : quoniam Amnon solus mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit : et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Jonadab ad regem : Ecce filii regis adsunt : juxta verbum servi tui, sic factum est.
This passage has not yet been translated.
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis : et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt : sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis.
This passage has not yet been translated.
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
This passage has not yet been translated.
Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
This passage has not yet been translated.