2 Samuel · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum ess...2. misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad ...3. et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemo...4. Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit...5. Et ait ad eam rex : Quid causæ habes ? Quæ respondit : Heu, mu...6. Et ancillæ tuæ erant duo filii : qui rixati sunt adversum se i...7. Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, d...8. Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.9. Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine mi rex, sit...10. Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra...11. Quæ ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur...12. Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem...13. Dixitque mulier : Quare cogitasti hujuscemodi rem contra popul...14. Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non reve...15. Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, ...16. Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui ...17. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut ...18. Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbu...19. Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? R...20. Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit ...21. Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade erg...22. Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et bened...23. Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in J...24. Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non...25. Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et d...26. Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, q...27. Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar...28. Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis n...29. Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit ve...30. dixit servis suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habent...31. Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit ...32. Et respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires...33. Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia : vocatusqu...Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom,
This passage has not yet been translated.
misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum :
This passage has not yet been translated.
et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
This passage has not yet been translated.
Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit : Serva me, rex.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad eam rex : Quid causæ habes ? Quæ respondit : Heu, mulier vidua ego sum : mortuus est enim vir meus.
This passage has not yet been translated.
Et ancillæ tuæ erant duo filii : qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset : et percussit alter alterum, et interfecit eum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem : et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.
This passage has not yet been translated.
Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei : rex autem et thronus ejus sit innocens.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
This passage has not yet been translated.
Quæ ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait : Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
This passage has not yet been translated.
Dixitque mulier : Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum ?
This passage has not yet been translated.
Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur : nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de hæreditate Dei delere me, et filium meum simul.
This passage has not yet been translated.
Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur : unde et Dominus Deus tuus est tecum.
This passage has not yet been translated.
Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier : Loquere, domine mi rex.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier, et ait : Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex : servus enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc.
This passage has not yet been translated.
Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud : tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade ergo, et revoca puerum Absalom.
This passage has not yet been translated.
Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi : et dixit Joab : Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex : fecisti enim sermonem servi tui.
This passage has not yet been translated.
Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
This passage has not yet been translated.
Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis : a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
This passage has not yet been translated.
Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
This passage has not yet been translated.
Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.
This passage has not yet been translated.
Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
This passage has not yet been translated.
Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,
This passage has not yet been translated.
dixit servis suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei : ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni.
This passage has not yet been translated.
Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
This passage has not yet been translated.
Et respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei : Quare veni de Gessur ? melius mihi erat ibi esse : obsecro ergo ut videam faciem regis : quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me.
This passage has not yet been translated.
Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia : vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ coram eo : osculatusque est rex Absalom.
This passage has not yet been translated.