2 Samuel · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quin...2. Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et o...3. Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et...4. Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omne...5. Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendeba...6. Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur ...7. Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : V...8. Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicen...9. Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.10. Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, d...11. Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, eun...12. Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium Da...13. Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus I...14. Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgi...15. Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quæcumque præceperit do...16. Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et...17. Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo :18. et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Ceret...19. Dixit autem rex ad Ethai Gethæum : Cur venis nobiscum ? revert...20. Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem...21. Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit domin...22. Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæ...23. Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : ...24. Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, port...25. Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invene...26. Si autem dixerit mihi : Non places : præsto sum : faciat quod ...27. Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civi...28. Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo...29. Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, e...30. Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nud...31. Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjurat...32. Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus er...33. Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :34. si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus ...35. Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbu...36. Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et J...37. Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ...Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum.
This passage has not yet been translated.
Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israël ego sum servus tuus.
This passage has not yet been translated.
Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
This passage has not yet been translated.
Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ?
This passage has not yet been translated.
Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.
This passage has not yet been translated.
Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron.
This passage has not yet been translated.
Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
This passage has not yet been translated.
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite : Regnavit Absalom in Hebron.
This passage has not yet been translated.
Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
This passage has not yet been translated.
Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
This passage has not yet been translated.
Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israël sequitur Absalom.
This passage has not yet been translated.
Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
This passage has not yet been translated.
Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
This passage has not yet been translated.
Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo :
This passage has not yet been translated.
et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem rex ad Ethai Gethæum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.
This passage has not yet been translated.
Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
This passage has not yet been translated.
Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
This passage has not yet been translated.
Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.
This passage has not yet been translated.
Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum.
This passage has not yet been translated.
Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.
This passage has not yet been translated.
Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.
This passage has not yet been translated.
Si autem dixerit mihi : Non places : præsto sum : faciat quod bonum est coram se.
This passage has not yet been translated.
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
This passage has not yet been translated.
Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.
This passage has not yet been translated.
Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
This passage has not yet been translated.
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.
This passage has not yet been translated.
Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :
This passage has not yet been translated.
si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.
This passage has not yet been translated.
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
This passage has not yet been translated.
Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
This passage has not yet been translated.
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
This passage has not yet been translated.