2 Samuel · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Sib...2. Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque Siba :...3. Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba reg...4. Et ait rex Sibæ : Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixi...5. Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde...6. mittebatque lapides contra David et contra universos servos re...7. Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, eg...8. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam...9. Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi : Quare maledicit canis ...10. Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite ...11. Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus...12. si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi D...13. Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei au...14. Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refoc...15. Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, s...16. Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, l...17. Ad quem Absalom : Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ?...18. Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, ...19. Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio re...20. Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere...21. Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris ...22. Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque...23. Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi s...Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
This passage has not yet been translated.
Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palathæ ad vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex Sibæ : Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat,
This passage has not yet been translated.
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
This passage has not yet been translated.
Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
This passage has not yet been translated.
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?
This passage has not yet been translated.
Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini :
This passage has not yet been translated.
si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
This passage has not yet been translated.
Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
This passage has not yet been translated.
Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
This passage has not yet been translated.
Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
This passage has not yet been translated.
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
This passage has not yet been translated.
Ad quem Absalom : Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ?
This passage has not yet been translated.
Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël : et cum eo manebo.
This passage has not yet been translated.
Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
This passage has not yet been translated.
Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
This passage has not yet been translated.
Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.
This passage has not yet been translated.
Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
This passage has not yet been translated.