2 Samuel · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua...2. Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.3. Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salu...4. Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.5. Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial ...6. Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.7. In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo ...8. Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa ...9. Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit :...10. Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.11. Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super p...12. Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de n...13. Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.14. Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.15. Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.16. Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta o...17. Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.18. Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderan...19. Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus fir...20. Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.21. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum m...22. Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.23. Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non...24. Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.25. Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum...26. Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.27. Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.28. Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos hu...29. Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.30. In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.31. Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : ...32. Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?33. Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.34. Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;35. docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum b...36. Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.37. Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.38. Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec c...39. Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub ped...40. Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes ...41. Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.42. Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.43. Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam...44. Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in c...45. Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.46. Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.47. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fo...48. Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.49. Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas...50. Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo ...51. magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christ...Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
This passage has not yet been translated.
Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.
This passage has not yet been translated.
Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
This passage has not yet been translated.
Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
This passage has not yet been translated.
Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.
This passage has not yet been translated.
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
This passage has not yet been translated.
Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.
This passage has not yet been translated.
Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
This passage has not yet been translated.
Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.
This passage has not yet been translated.
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
This passage has not yet been translated.
Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
This passage has not yet been translated.
Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
This passage has not yet been translated.
Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.
This passage has not yet been translated.
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
This passage has not yet been translated.
Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
This passage has not yet been translated.
Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
This passage has not yet been translated.
Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
This passage has not yet been translated.
Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
This passage has not yet been translated.
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
This passage has not yet been translated.
Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
This passage has not yet been translated.
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.
This passage has not yet been translated.
Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
This passage has not yet been translated.
Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
This passage has not yet been translated.
Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
This passage has not yet been translated.
Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
This passage has not yet been translated.
Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
This passage has not yet been translated.
Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
This passage has not yet been translated.
In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
This passage has not yet been translated.
Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
This passage has not yet been translated.
Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?
This passage has not yet been translated.
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
This passage has not yet been translated.
Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
This passage has not yet been translated.
docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
This passage has not yet been translated.
Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
This passage has not yet been translated.
Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
This passage has not yet been translated.
Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
This passage has not yet been translated.
Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
This passage has not yet been translated.
Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
This passage has not yet been translated.
Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.
This passage has not yet been translated.
Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.
This passage has not yet been translated.
Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
This passage has not yet been translated.
Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.
This passage has not yet been translated.
Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.
This passage has not yet been translated.
Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
This passage has not yet been translated.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
This passage has not yet been translated.
Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
This passage has not yet been translated.
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
This passage has not yet been translated.
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :
This passage has not yet been translated.
magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
This passage has not yet been translated.