2 Samuel · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai ...2. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.3. Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator ...4. sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : ...5. Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret me...6. Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non ...7. Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanc...8. Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus pr...9. Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fort...10. Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Phil...11. Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Ph...12. stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Phi...13. Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter tri...14. Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc e...15. Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aq...16. Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserun...17. dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sangu...18. Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de trib...19. et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad t...20. Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de ...21. Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo...22. Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.23. Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter trigint...24. Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus ...25. Semma de Harodi, Elica de Harodi,26. Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,27. Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,28. Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,29. Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai ...30. Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,31. Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,32. Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,33. Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,34. Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel...35. Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,36. Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,37. Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,38. Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,39. Urias Hethæus : omnes triginta septem.Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël :
This passage has not yet been translated.
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
This passage has not yet been translated.
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
This passage has not yet been translated.
sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : et sicut pluviis germinat herba de terra.
This passage has not yet been translated.
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
This passage has not yet been translated.
Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus.
This passage has not yet been translated.
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
This passage has not yet been translated.
Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
This passage has not yet been translated.
Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
This passage has not yet been translated.
Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
This passage has not yet been translated.
Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
This passage has not yet been translated.
stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
This passage has not yet been translated.
Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
This passage has not yet been translated.
Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
This passage has not yet been translated.
Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !
This passage has not yet been translated.
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
This passage has not yet been translated.
dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
This passage has not yet been translated.
Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,
This passage has not yet been translated.
et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
This passage has not yet been translated.
Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
This passage has not yet been translated.
Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
This passage has not yet been translated.
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
This passage has not yet been translated.
Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
This passage has not yet been translated.
Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
This passage has not yet been translated.
Semma de Harodi, Elica de Harodi,
This passage has not yet been translated.
Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
This passage has not yet been translated.
Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
This passage has not yet been translated.
Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
This passage has not yet been translated.
Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
This passage has not yet been translated.
Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
This passage has not yet been translated.
Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
This passage has not yet been translated.
Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
This passage has not yet been translated.
Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
This passage has not yet been translated.
Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
This passage has not yet been translated.
Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
This passage has not yet been translated.
Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
This passage has not yet been translated.
Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
This passage has not yet been translated.
Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
This passage has not yet been translated.
Urias Hethæus : omnes triginta septem.
This passage has not yet been translated.