2 Samuel · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et hum...2. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ ...3. Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando pr...4. Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et...5. Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi ...6. Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syri...7. Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detu...8. Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David...9. Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robu...10. et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret e...11. quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro...12. de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec,...13. Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in ...14. et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta ...15. Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David j...16. Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat...17. et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant ...18. Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii ...Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
This passage has not yet been translated.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo.
This passage has not yet been translated.
Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
This passage has not yet been translated.
Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus.
This passage has not yet been translated.
Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
This passage has not yet been translated.
Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
This passage has not yet been translated.
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
This passage has not yet been translated.
et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea :
This passage has not yet been translated.
quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
This passage has not yet been translated.
de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus :
This passage has not yet been translated.
et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
This passage has not yet been translated.
Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
This passage has not yet been translated.
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :
This passage has not yet been translated.
et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba :
This passage has not yet been translated.
Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.
This passage has not yet been translated.