2 Samuel · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Sa...2. Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset...3. Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam ...4. Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est M...5. Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel...6. Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad Da...7. Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te miseric...8. Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam res...9. Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quæc...10. Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et in...11. Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo ...12. Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis...13. Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis ...Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?
This passage has not yet been translated.
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathæ, debilis pedibus.
This passage has not yet been translated.
Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.
This passage has not yet been translated.
Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus.
This passage has not yet been translated.
Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper.
This passage has not yet been translated.
Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ?
This passage has not yet been translated.
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
This passage has not yet been translated.
Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
This passage has not yet been translated.
Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth.
This passage has not yet been translated.
Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede.
This passage has not yet been translated.