2 Samuel · 10

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te ?

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præscidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum : erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David : Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum :

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et ait Joab : Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt a facie ejus.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum : Sobach autem, magister militiæ Adarezer, erat princeps eorum.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israëlem, et transivit Jordanem, venitque in Helam : et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum : et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël, et servierunt eis : timueruntque Syri auxilium præbere ultra filiis Ammon.

English

This passage has not yet been translated.