1 Kings · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumqu...2. Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino nostro regi adole...3. Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus ...4. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et min...5. Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo....6. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fec...7. Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, ...8. Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan proph...9. Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis ping...10. Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Sa...11. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audist...12. Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, f...13. Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domin...14. Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et comp...15. Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex aute...16. Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid...17. Quæ respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum t...18. Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.19. Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et voc...20. Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israë...21. Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, eri...22. Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.23. Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque...24. dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post...25. Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et ariet...26. me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ,...27. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indic...28. Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Quæ c...29. juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de ...30. quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens : Salom...31. Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens ...32. Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nath...33. dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et impon...34. Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem su...35. Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meu...36. Et respondit Banaias filius Jojadæ regi, dicens : Amen : sic l...37. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone...38. Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias ...39. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit ...40. Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium ...41. Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : j...42. Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit...43. Responditque Jonathas Adoniæ : Nequaquam : dominus enim noster...44. misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Bana...45. Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gih...46. Sed et Salomon sedet super solium regni.47. Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David,...48. et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hod...49. Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant a...50. Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque ...51. Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem...52. Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quid...53. Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus...Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
This passage has not yet been translated.
Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
This passage has not yet been translated.
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam.
This passage has not yet been translated.
Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.
This passage has not yet been translated.
Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
This passage has not yet been translated.
Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ.
This passage has not yet been translated.
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
This passage has not yet been translated.
Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.
This passage has not yet been translated.
Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ?
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
This passage has not yet been translated.
Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ?
This passage has not yet been translated.
Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
This passage has not yet been translated.
Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
This passage has not yet been translated.
Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ?
This passage has not yet been translated.
Quæ respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
This passage has not yet been translated.
Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
This passage has not yet been translated.
Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ : Salomonem autem servum tuum non vocavit.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
This passage has not yet been translated.
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
This passage has not yet been translated.
Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
This passage has not yet been translated.
Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
This passage has not yet been translated.
dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ?
This passage has not yet been translated.
Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias :
This passage has not yet been translated.
me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
This passage has not yet been translated.
Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ?
This passage has not yet been translated.
Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
This passage has not yet been translated.
juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
This passage has not yet been translated.
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie.
This passage has not yet been translated.
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in æternum.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
This passage has not yet been translated.
dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.
This passage has not yet been translated.
Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon.
This passage has not yet been translated.
Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam.
This passage has not yet been translated.
Et respondit Banaias filius Jojadæ regi, dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
This passage has not yet been translated.
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
This passage has not yet been translated.
Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
This passage has not yet been translated.
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
This passage has not yet been translated.
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum.
This passage has not yet been translated.
Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : jamque convivium finitum erat : sed et Joab, audita voce tubæ, ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ?
This passage has not yet been translated.
Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
This passage has not yet been translated.
Responditque Jonathas Adoniæ : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem :
This passage has not yet been translated.
misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
This passage has not yet been translated.
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas : hæc est vox quam audistis.
This passage has not yet been translated.
Sed et Salomon sedet super solium regni.
This passage has not yet been translated.
Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo :
This passage has not yet been translated.
et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
This passage has not yet been translated.
Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
This passage has not yet been translated.
Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
This passage has not yet been translated.
Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam.
This passage has not yet been translated.