1 Kings · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : præcepitque ...2. Ego ingredior viam universæ terræ : confortare, et esto vir.3. Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus :...4. ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dic...5. Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecer...6. Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eju...7. Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque co...8. Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim...9. tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias...10. Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in ci...11. Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta ann...12. Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatu...13. Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Sa...14. Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :15. Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat om...16. Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem me...17. Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare...18. Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi.19. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro A...20. Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne ...21. Quæ ait : Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.22. Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas ...23. Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Hæc faciat mi...24. Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super...25. Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interf...26. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agru...27. Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut ...28. Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adonia...29. Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernacu...30. Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : Hæc dic...31. Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum, et ...32. Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interf...33. et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput semin...34. Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interf...35. Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum...36. Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Ædifica tib...37. Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem C...38. Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus ...39. Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Ac...40. Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in...41. Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerus...42. Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum...43. quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quo...44. Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi consciu...45. et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis cora...46. Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit...Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : præcepitque Salomoni filio suo, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ego ingredior viam universæ terræ : confortare, et esto vir.
This passage has not yet been translated.
Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris :
This passage has not yet been translated.
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.
This passage has not yet been translated.
Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
This passage has not yet been translated.
Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
This passage has not yet been translated.
Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra : sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens : Non te interficiam gladio :
This passage has not yet been translated.
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
This passage has not yet been translated.
Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
This passage has not yet been translated.
Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus.
This passage has not yet been translated.
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.
This passage has not yet been translated.
Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
This passage has not yet been translated.
Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
This passage has not yet been translated.
Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum : Loquere.
This passage has not yet been translated.
Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
This passage has not yet been translated.
Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Quæ ait : Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.
This passage has not yet been translated.
Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ.
This passage has not yet been translated.
Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
This passage has not yet been translated.
Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
This passage has not yet been translated.
Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
This passage has not yet been translated.
Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
This passage has not yet been translated.
Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
This passage has not yet been translated.
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam filium Jojadæ, dicens : Vade, interfice eum.
This passage has not yet been translated.
Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : Hæc dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : Hæc locutus est Joab, et hæc respondit mihi.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli : et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
This passage has not yet been translated.
Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se : et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda :
This passage has not yet been translated.
et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino.
This passage has not yet been translated.
Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit : sepultusque est in domo sua in deserto.
This passage has not yet been translated.
Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
This passage has not yet been translated.
Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc.
This passage has not yet been translated.
Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum : sanguis tuus erit super caput tuum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.
This passage has not yet been translated.
Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
This passage has not yet been translated.
Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.
This passage has not yet been translated.
Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ?
This passage has not yet been translated.
quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum :
This passage has not yet been translated.
et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
This passage has not yet been translated.