1 Kings · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate...2. Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum er...3. Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David pat...4. Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat e...5. Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Po...6. Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo mise...7. Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David ...8. Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infin...9. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare poss...10. Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset huju...11. Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non...12. ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapien...13. Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, ...14. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea...15. Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : ...16. Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque c...17. quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier hæc habita...18. Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc : et eram...19. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quipp...20. Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de...21. Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortu...22. Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius ...23. Tunc rex ait : Hæc dicit : Filius meus vivit, et filius tuus m...24. Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent glad...25. Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimid...26. Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota...27. Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occid...28. Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et t...Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
This passage has not yet been translated.
Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
This passage has not yet been translated.
Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
This passage has not yet been translated.
Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
This passage has not yet been translated.
Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
This passage has not yet been translated.
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
This passage has not yet been translated.
Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine.
This passage has not yet been translated.
Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
This passage has not yet been translated.
Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium :
This passage has not yet been translated.
ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
This passage has not yet been translated.
Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
This passage has not yet been translated.
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
This passage has not yet been translated.
Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
This passage has not yet been translated.
Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo :
This passage has not yet been translated.
quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
This passage has not yet been translated.
Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
This passage has not yet been translated.
Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum.
This passage has not yet been translated.
Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
This passage has not yet been translated.
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
This passage has not yet been translated.
Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
This passage has not yet been translated.
Tunc rex ait : Hæc dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
This passage has not yet been translated.
Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo) : Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat : Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.
This passage has not yet been translated.
Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occidatur : hæc est enim mater ejus.
This passage has not yet been translated.
Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
This passage has not yet been translated.