1 Kings · 10

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat,

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini : non habebat ultra spiritum.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

(Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Et trecentas peltas ex auro probato : trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis,

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo leones stabant juxta manus singulas.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.

English

This passage has not yet been translated.