1 Kings · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domin...2. apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.3. Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecati...4. Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, ...5. ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut loc...6. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non se...7. auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum q...8. Et domus hæc erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, ...9. Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui ed...10. Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon dua...11. (Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, e...12. Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei...13. Et ait : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et...14. Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.15. Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificand...16. Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam i...17. Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,18. et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.19. Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, mun...20. Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et ...21. horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potue...22. De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam...23. Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi qu...24. Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam...25. Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, h...26. Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta ...27. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gn...28. Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum...Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
This passage has not yet been translated.
apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
This passage has not yet been translated.
ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël.
This passage has not yet been translated.
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos :
This passage has not yet been translated.
auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo : eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
This passage has not yet been translated.
Et domus hæc erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet : Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic ?
This passage has not yet been translated.
Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
This passage has not yet been translated.
Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis
This passage has not yet been translated.
(Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.
This passage has not yet been translated.
Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.
This passage has not yet been translated.
Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
This passage has not yet been translated.
Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
This passage has not yet been translated.
Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.
This passage has not yet been translated.
Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,
This passage has not yet been translated.
et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.
This passage has not yet been translated.
Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.
This passage has not yet been translated.
Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël :
This passage has not yet been translated.
horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
This passage has not yet been translated.
De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.
This passage has not yet been translated.
Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.
This passage has not yet been translated.
Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon : tunc ædificavit Mello.
This passage has not yet been translated.
Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum.
This passage has not yet been translated.
Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ.
This passage has not yet been translated.
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
This passage has not yet been translated.
Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
This passage has not yet been translated.