1 Kings · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus...2. Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethan...3. Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,4. et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia...5. Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad...6. Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, i...7. Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et proteg...8. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris ...9. In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posu...10. Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula...11. et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam...12. Tunc ait Salomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula.13. Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum : firmissimum so...14. Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israë...15. Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus e...16. A die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto, non elegi civit...17. Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël :18. et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde ...19. Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui ...20. Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique ...21. Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod perc...22. Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ ...23. et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo ...24. Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei : o...25. Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patr...26. Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es...27. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si e...28. Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine ...29. ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die : super...30. ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quod...31. Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juram...32. tu exaudies in cælo : et facies, et judicabis servos tuos, con...33. Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus ...34. exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et redu...35. Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum,...36. exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et pop...37. Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptu...38. cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de p...39. tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaber...40. ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ ...41. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum v...42. extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,43. tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies o...44. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos...45. et exaudies in cælo orationes eorum et preces eorum, et facies...46. Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et...47. et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et c...48. et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima s...49. exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum et ...50. et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniq...51. Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terr...52. Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi...53. Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis...54. Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem o...55. Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens :56. Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta...57. Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nost...58. Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis vii...59. Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino,...60. ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et no...61. Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut amb...62. Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.63. Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, ...64. In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domu...65. Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et o...66. Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, prof...Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion.
This passage has not yet been translated.
Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die : ipse est mensis septimus.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,
This passage has not yet been translated.
et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levitæ.
This passage has not yet been translated.
Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero.
This passage has not yet been translated.
Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
This passage has not yet been translated.
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
This passage has not yet been translated.
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
This passage has not yet been translated.
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini.
This passage has not yet been translated.
Tunc ait Salomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula.
This passage has not yet been translated.
Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum : firmissimum solium tuum in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël : omnia enim ecclesia Israël stabat.
This passage has not yet been translated.
Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens :
This passage has not yet been translated.
A die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi : sed elegi David ut esset super populum meum Israël.
This passage has not yet been translated.
Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël :
This passage has not yet been translated.
et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
This passage has not yet been translated.
Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
This passage has not yet been translated.
Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum,
This passage has not yet been translated.
et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
This passage has not yet been translated.
Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
This passage has not yet been translated.
Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo.
This passage has not yet been translated.
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi ?
This passage has not yet been translated.
Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie :
This passage has not yet been translated.
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die : super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi : ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus :
This passage has not yet been translated.
ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo : et cum exaudieris, propitius eris.
This passage has not yet been translated.
Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies in cælo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
This passage has not yet been translated.
Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes pœnitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac :
This passage has not yet been translated.
exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
This passage has not yet been translated.
Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam :
This passage has not yet been translated.
exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël : et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
This passage has not yet been translated.
Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens : omnis plaga, universa infirmitas,
This passage has not yet been translated.
cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël : si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
This passage has not yet been translated.
ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
This passage has not yet been translated.
Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
This passage has not yet been translated.
extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
This passage has not yet been translated.
tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
This passage has not yet been translated.
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo,
This passage has not yet been translated.
et exaudies in cælo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.
This passage has not yet been translated.
Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
This passage has not yet been translated.
et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes : Peccavimus : inique egimus, impie gessimus :
This passage has not yet been translated.
et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint : et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo :
This passage has not yet been translated.
exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum :
This passage has not yet been translated.
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te : et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
This passage has not yet been translated.
Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.
This passage has not yet been translated.
Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
This passage has not yet been translated.
Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
This passage has not yet been translated.
Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens :
This passage has not yet been translated.
Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum.
This passage has not yet been translated.
Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.
This passage has not yet been translated.
Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et cæremonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris.
This passage has not yet been translated.
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies :
This passage has not yet been translated.
ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
This passage has not yet been translated.
Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
This passage has not yet been translated.
Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
This passage has not yet been translated.
In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini : fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum : quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.
This passage has not yet been translated.
Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
This passage has not yet been translated.