1 Kings · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perf...2. Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitu...3. Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta ...4. contra se invicem positas,5. et e regione se respicientes, æquali spatio inter columnas, et...6. Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudin...7. Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit l...8. Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media po...9. Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensura...10. Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, dec...11. Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant, simil...12. Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et...13. Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,14. filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artific...15. Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitud...16. Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita column...17. et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere ...18. Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculor...19. Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere...20. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta...21. Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset...22. Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfec...23. Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labi...24. Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambie...25. Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad ...26. Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus...27. Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bas...28. Et ipsum opus basium, interrasile erat : et sculpturæ inter juncturas.29. Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et...30. Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei : et per quat...31. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate : et q...32. Quatuor quoque rotæ quæ per quatuor angulos basis erant, cohær...33. Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri : et axes ...34. Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius,...35. In summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti...36. Sculpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære, et in ang...37. In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculp...38. Fecit quoque decem luteres æneos : quadraginta batos capiebat ...39. Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, ...40. Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit ...41. Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella colum...42. Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis : duos versus...43. Et bases decem, et luteres decem super bases.44. Et mare unum, et boves duodecim subter mare.45. Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quæ fecit Hiram...46. In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra,...47. Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimi...48. Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et...49. et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinist...50. et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuri...51. Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et...Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
This passage has not yet been translated.
Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas.
This passage has not yet been translated.
Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
This passage has not yet been translated.
contra se invicem positas,
This passage has not yet been translated.
et e regione se respicientes, æquali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia.
This passage has not yet been translated.
Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris porticus : et columnas, et epistylia super columnas.
This passage has not yet been translated.
Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
This passage has not yet been translated.
Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
This passage has not yet been translated.
Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant : a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus.
This passage has not yet been translated.
Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum.
This passage has not yet been translated.
Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant, similiterque de cedro.
This passage has not yet been translated.
Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro : necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
This passage has not yet been translated.
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
This passage has not yet been translated.
filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.
This passage has not yet been translated.
Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum :
This passage has not yet been translated.
et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
This passage has not yet been translated.
Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quæ erant super summitatem, malogranatorum : eodem modo fecit et capitello secundo.
This passage has not yet been translated.
Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.
This passage has not yet been translated.
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
This passage has not yet been translated.
Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz.
This passage has not yet been translated.
Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu : quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare : duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles.
This passage has not yet been translated.
Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem : et mare super eos desuper erat : quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
This passage has not yet been translated.
Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii : duo millia batos capiebat.
This passage has not yet been translated.
Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis.
This passage has not yet been translated.
Et ipsum opus basium, interrasile erat : et sculpturæ inter juncturas.
This passage has not yet been translated.
Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia.
This passage has not yet been translated.
Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei : et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes.
This passage has not yet been translated.
Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate : et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium : in angulis autem columnarum variæ cælaturæ erant : et media intercolumnia, quadrata non rotunda.
This passage has not yet been translated.
Quatuor quoque rotæ quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi subter basim : una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
This passage has not yet been translated.
Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri : et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia.
This passage has not yet been translated.
Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant.
This passage has not yet been translated.
In summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens cælaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa.
This passage has not yet been translated.
Sculpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non cælata, sed apposita per circuitum viderentur.
This passage has not yet been translated.
In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque decem luteres æneos : quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum : singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit.
This passage has not yet been translated.
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram : mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
This passage has not yet been translated.
Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos : et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum.
This passage has not yet been translated.
Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis : duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum.
This passage has not yet been translated.
Et bases decem, et luteres decem super bases.
This passage has not yet been translated.
Et mare unum, et boves duodecim subter mare.
This passage has not yet been translated.
Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant.
This passage has not yet been translated.
In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.
This passage has not yet been translated.
Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
This passage has not yet been translated.
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream :
This passage has not yet been translated.
et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro : et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas : et forcipes aureos,
This passage has not yet been translated.
et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo : et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.
This passage has not yet been translated.
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
This passage has not yet been translated.