1 Kings · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressioni...2. Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexagi...3. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, ...4. Fecitque in templo fenestras obliquas.5. Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in par...6. Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudini...7. Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfe...8. Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ : et per cochl...9. Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum l...10. Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis alti...11. Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens :12. Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et...13. et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam popul...14. Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.15. Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : ...16. Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi t...17. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.18. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornatura...19. Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut ...20. Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et vigint...21. Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit ...22. Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum...23. Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cu...24. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala che...25. Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari,...26. id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et si...27. Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant au...28. Texit quoque cherubim auro.29. Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælatur...30. Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.31. Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, poste...32. Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam ...33. Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,34. et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque osti...35. Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes ...36. Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politor...37. Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio :38. et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perf...Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.
This passage has not yet been translated.
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
This passage has not yet been translated.
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
This passage has not yet been translated.
Fecitque in templo fenestras obliquas.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
This passage has not yet been translated.
Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi.
This passage has not yet been translated.
Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est : et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
This passage has not yet been translated.
Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ : et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens :
This passage has not yet been translated.
Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum :
This passage has not yet been translated.
et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël.
This passage has not yet been translated.
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
This passage has not yet been translated.
Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
This passage has not yet been translated.
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
This passage has not yet been translated.
Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
This passage has not yet been translated.
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo : sed et altare vestivit cedro.
This passage has not yet been translated.
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
This passage has not yet been translated.
Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro.
This passage has not yet been translated.
Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
This passage has not yet been translated.
Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.
This passage has not yet been translated.
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
This passage has not yet been translated.
id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
This passage has not yet been translated.
Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
This passage has not yet been translated.
Texit quoque cherubim auro.
This passage has not yet been translated.
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno : et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
This passage has not yet been translated.
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
This passage has not yet been translated.
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
This passage has not yet been translated.
Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia : et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
This passage has not yet been translated.
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
This passage has not yet been translated.
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
This passage has not yet been translated.
Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes : operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
This passage has not yet been translated.
Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio :
This passage has not yet been translated.
et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis : ædificavitque eam annis septem.
This passage has not yet been translated.