1 Kings · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit...2. Misit autem Salomon ad Hiram, dicens :3. Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædif...4. Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum,...5. Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, si...6. Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, e...7. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et...8. Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quæcumque mandast...9. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in...10. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, j...11. Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in c...12. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei...13. Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indict...14. Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos v...15. Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portaba...16. absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium...17. Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretioso...18. quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram : por...Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
This passage has not yet been translated.
Misit autem Salomon ad Hiram, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo.
This passage has not yet been translated.
Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis : mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris : scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
This passage has not yet been translated.
Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quæcumque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
This passage has not yet been translated.
Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi : et applicabo ea ibi, et tu tolles ea : præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ.
This passage has not yet been translated.
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.
This passage has not yet been translated.
Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
This passage has not yet been translated.
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus.
This passage has not yet been translated.
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram erat super hujuscemodi indictione.
This passage has not yet been translated.
Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte,
This passage has not yet been translated.
absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et his qui faciebant opus.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos :
This passage has not yet been translated.
quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram : porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.
This passage has not yet been translated.