1 Kings · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnav...2. Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha ...3. Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante ...4. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerus...5. eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declina...6. Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.7. Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc sc...8. Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civ...9. In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,10. et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris...11. Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :12. et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes...13. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sa...14. excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat ...15. et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in d...16. Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis die...17. Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama,...18. Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in t...19. Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum ...20. Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in...21. Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversu...22. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit ...23. Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ej...24. Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civi...25. Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo ...26. Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in v...27. Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et...28. Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et ...29. Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit...30. propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fe...31. Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne...32. Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.33. Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super o...34. Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et ...Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
This passage has not yet been translated.
Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
This passage has not yet been translated.
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
This passage has not yet been translated.
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
This passage has not yet been translated.
Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.
This passage has not yet been translated.
Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,
This passage has not yet been translated.
et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
This passage has not yet been translated.
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :
This passage has not yet been translated.
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus.
This passage has not yet been translated.
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :
This passage has not yet been translated.
excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :
This passage has not yet been translated.
et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.
This passage has not yet been translated.
Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.
This passage has not yet been translated.
Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.
This passage has not yet been translated.
Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
This passage has not yet been translated.
Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.
This passage has not yet been translated.
Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.
This passage has not yet been translated.
Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
This passage has not yet been translated.
Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
This passage has not yet been translated.
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.
This passage has not yet been translated.
Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
This passage has not yet been translated.
Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
This passage has not yet been translated.
propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
This passage has not yet been translated.
Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.
This passage has not yet been translated.
Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
This passage has not yet been translated.