1 Kings · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vi...2. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens :3. Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrent...4. et ibi de torrente bibes : corvisque præcepi ut pascant te ibi.5. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, se...6. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter pan...7. Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram.8. Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens :9. Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : præcep...10. Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civi...11. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, d...12. Quæ respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem,...13. Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixist...14. Hæc autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinæ non defici...15. Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ : et comedit ipse, et il...16. hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus,...17. Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfam...18. Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus e...19. Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sin...20. Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne ...21. Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, ...22. Et exaudivit Dominus vocem Eliæ : et reversa est anima pueri i...23. Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferior...24. Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir De...Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
This passage has not yet been translated.
et ibi de torrente bibes : corvisque præcepi ut pascant te ibi.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
This passage has not yet been translated.
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
This passage has not yet been translated.
Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram.
This passage has not yet been translated.
Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
This passage has not yet been translated.
Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam.
This passage has not yet been translated.
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
This passage has not yet been translated.
Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea.
This passage has not yet been translated.
Hæc autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
This passage has not yet been translated.
Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ : et comedit ipse, et illa, et domus ejus : et ex illa die
This passage has not yet been translated.
hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum ?
This passage has not yet been translated.
Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
This passage has not yet been translated.
Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ?
This passage has not yet been translated.
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
This passage has not yet been translated.
Et exaudivit Dominus vocem Eliæ : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
This passage has not yet been translated.
Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi : En vivit filius tuus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
This passage has not yet been translated.