1 Kings · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno te...2. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames veh...3. Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ : Abdias autem...4. Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille cent...5. Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fonte...6. Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per...7. Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognov...8. Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.9. Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum ...10. Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non ...11. Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.12. Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum ...13. Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum int...14. et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut ...15. Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum s...16. Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitqu...17. Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas Israël ?18. Et ille ait : Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris ...19. Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in m...20. Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas i...21. Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudica...22. Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini s...23. Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in...24. Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini...25. Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et...26. Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invoca...27. Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Cla...28. Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum c...29. Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus vene...30. dixit Elias omni populo : Venite ad me. Et accedente ad se p...31. Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob...32. Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque ...33. et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit su...34. et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holoca...35. et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est.36. Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens El...37. Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu ...38. Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, ...39. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ai...40. Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unu...41. Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus m...42. Ascendit Achab ut comederet et biberet : Elias autem ascendit ...43. et dixit ad puerum suum : Ascende, et prospice contra mare. Qu...44. In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hom...45. Cumque se verteret huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sun...46. et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis cur...Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ.
This passage has not yet been translated.
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ : Abdias autem timebat Dominum valde.
This passage has not yet been translated.
Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.
This passage has not yet been translated.
Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.
This passage has not yet been translated.
Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait : Num tu es, domine mi, Elias ?
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.
This passage has not yet been translated.
Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me ?
This passage has not yet been translated.
Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
This passage has not yet been translated.
Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.
This passage has not yet been translated.
Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
This passage has not yet been translated.
Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?
This passage has not yet been translated.
et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ?
This passage has not yet been translated.
Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab in occursum Eliæ.
This passage has not yet been translated.
Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas Israël ?
This passage has not yet been translated.
Et ille ait : Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel.
This passage has not yet been translated.
Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli.
This passage has not yet been translated.
Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.
This passage has not yet been translated.
Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus : prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
This passage has not yet been translated.
Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta cædentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
This passage has not yet been translated.
Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.
This passage has not yet been translated.
Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque altare quod fecerant.
This passage has not yet been translated.
Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
This passage has not yet been translated.
Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
This passage has not yet been translated.
Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes,
This passage has not yet been translated.
dixit Elias omni populo : Venite ad me.
Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat.
This passage has not yet been translated.
Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquæductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
This passage has not yet been translated.
et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,
This passage has not yet been translated.
et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait : Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,
This passage has not yet been translated.
et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est.
This passage has not yet been translated.
Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
This passage has not yet been translated.
Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
This passage has not yet been translated.
Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.
This passage has not yet been translated.
Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ pluviæ est.
This passage has not yet been translated.
Ascendit Achab ut comederet et biberet : Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,
This passage has not yet been translated.
et dixit ad puerum suum : Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait : Non est quidquam. Et rursum ait illi : Revertere septem vicibus.
This passage has not yet been translated.
In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.
This passage has not yet been translated.
Cumque se verteret huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel :
This passage has not yet been translated.
et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel.
This passage has not yet been translated.