1 Kings · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quom...2. Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Hæc mihi faciant d...3. Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat volu...4. et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et ...5. Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce ange...6. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aq...7. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitq...8. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitu...9. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domi...10. At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum...11. Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce D...12. Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem...13. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egress...14. Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt...15. Et ait Dominus ad eum : Vade, et revertere in viam tuam per de...16. et Jehu filium Namsi unges regem super Israël : Eliseum autem ...17. Et erit : quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu :...18. Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum ge...19. Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, aran...20. Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Oscule...21. Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in...Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.
This passage has not yet been translated.
Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
This passage has not yet been translated.
Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas : venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,
This passage has not yet been translated.
et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei.
This passage has not yet been translated.
Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede.
This passage has not yet been translated.
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
This passage has not yet been translated.
Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi : Surge, comede : grandis enim tibi restat via.
This passage has not yet been translated.
Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi : Quid hic agis, Elia ?
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
This passage has not yet been translated.
Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis, Elia ? Et ille respondit :
This passage has not yet been translated.
Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
This passage has not yet been translated.
Et ait Dominus ad eum : Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum : cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam,
This passage has not yet been translated.
et Jehu filium Namsi unges regem super Israël : Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
This passage has not yet been translated.
Et erit : quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu : et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.
This passage has not yet been translated.
Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
This passage has not yet been translated.
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
This passage has not yet been translated.
Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod enim meum erat, feci tibi.
This passage has not yet been translated.
Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt : consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
This passage has not yet been translated.