1 Kings · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et t...2. Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem,3. ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum es...4. Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tu...5. Revertentesque nuntii, dixerunt : Hæc dicit Benadad, qui misit...6. Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scruta...7. Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animad...8. Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum :...9. Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Om...10. Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc fac...11. Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, acci...12. Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ip...13. Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei :...14. Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hæc dicit Dominus : Pe...15. Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numer...16. Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in u...17. Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima front...18. Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : ...19. Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus ex...20. et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeru...21. Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percu...22. Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei : Vade, et c...23. Servi vero regis Syriæ dixerunt ei : Dii montium sunt dii eoru...24. Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo,...25. et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos s...26. Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ...27. Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profec...28. (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël : Hæc dicit D...29. Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, se...30. Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cec...31. Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Is...32. Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capi...33. Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verb...34. Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, re...35. Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in ...36. Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me...37. Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum : Percute me. Qui...38. Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit asper...39. Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus...40. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non co...41. At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eu...42. Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dign...43. Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnen...Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.
This passage has not yet been translated.
Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem,
This passage has not yet been translated.
ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt.
This passage has not yet been translated.
Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.
This passage has not yet been translated.
Revertentesque nuntii, dixerunt : Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.
This passage has not yet been translated.
Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
This passage has not yet been translated.
Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi.
This passage has not yet been translated.
Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum.
This passage has not yet been translated.
Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me.
This passage has not yet been translated.
Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
This passage has not yet been translated.
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Hæc dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hæc dicit Dominus : Per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet præliari ? Et ille dixit : Tu.
This passage has not yet been translated.
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.
This passage has not yet been translated.
Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
This passage has not yet been translated.
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
This passage has not yet been translated.
Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut prælientur, vivos eos capite.
This passage has not yet been translated.
Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur :
This passage has not yet been translated.
et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis.
This passage has not yet been translated.
Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.
This passage has not yet been translated.
Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei : Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias : sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
This passage has not yet been translated.
Servi vero regis Syriæ dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
This passage has not yet been translated.
Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis :
This passage has not yet been translated.
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.
This passage has not yet been translated.
Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.
This passage has not yet been translated.
Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum : Syri autem repleverunt terram.
This passage has not yet been translated.
(Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël : Hæc dicit Dominus : Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium : dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
This passage has not yet been translated.
Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una.
This passage has not yet been translated.
Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint : ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël : forsitan salvabit animas nostras.
This passage has not yet been translated.
Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est.
This passage has not yet been translated.
Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Benadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
This passage has not yet been translated.
Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me. At ille noluit percutere.
This passage has not yet been translated.
Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.
This passage has not yet been translated.
Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum : Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
This passage has not yet been translated.
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
This passage has not yet been translated.
Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.
This passage has not yet been translated.
At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis.
This passage has not yet been translated.
Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
This passage has not yet been translated.
Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.
This passage has not yet been translated.