1 Kings · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezraheli...2. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam...3. Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hære...4. Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super ve...5. Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei : Quid...6. Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei ...7. Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es,...8. Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annu...9. Litterarum autem hæc erat sententia : Prædicate jejunium, et s...10. et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum t...11. Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habita...12. prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.13. Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere c...14. Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et mo...15. Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mor...16. Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, e...17. Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :18. Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in ...19. Et loqueris ad eum, dicens : Hæc dicit Dominus : Occidisti, in...20. Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui d...21. Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et...22. Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut ...23. Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent...24. Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si a...25. Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut...26. et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ ...27. Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta su...28. Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :29. Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliat...Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ.
This passage has not yet been translated.
Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens : Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
This passage has not yet been translated.
Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc, unde anima tua contristata est ? et quare non comedis panem ?
This passage has not yet been translated.
Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia : aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait : Non dabo tibi vineam meam.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto : ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.
This passage has not yet been translated.
Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.
This passage has not yet been translated.
Litterarum autem hæc erat sententia : Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi :
This passage has not yet been translated.
et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Deum et regem : et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos :
This passage has not yet been translated.
prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
This passage has not yet been translated.
Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum : at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem : quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
This passage has not yet been translated.
Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam.
This passage has not yet been translated.
Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
This passage has not yet been translated.
Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.
This passage has not yet been translated.
Et loqueris ad eum, dicens : Hæc dicit Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes : Hæc dicit Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
This passage has not yet been translated.
Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
This passage has not yet been translated.
Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
This passage has not yet been translated.
Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.
This passage has not yet been translated.
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
This passage has not yet been translated.
et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
This passage has not yet been translated.
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
This passage has not yet been translated.