2 Kings · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnav...2. Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit...3. Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat...4. Dixitque Joas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum, quæ il...5. accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent s...6. Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instau...7. Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens e...8. Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo,...9. Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque forame...10. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendeb...11. et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui p...12. et sartatecta faciebant : et in iis qui cædebant saxa, et ut e...13. Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, ...14. Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini :15. et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut ...16. Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non infere...17. Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepit...18. Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecr...19. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc ...20. Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percu...21. Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ...Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
This passage has not yet been translated.
Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Joas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini :
This passage has not yet been translated.
accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
This passage has not yet been translated.
Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis : Quare sartatecta non instauratis templi ? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
This passage has not yet been translated.
Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.
This passage has not yet been translated.
Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini : mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini.
This passage has not yet been translated.
Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini :
This passage has not yet been translated.
et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui præerant cæmentariis domus Domini : qui impendebant eam in fabris lignorum et in cæmentariis, iis qui operabantur in domo Domini,
This passage has not yet been translated.
et sartatecta faciebant : et in iis qui cædebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini.
This passage has not yet been translated.
Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini :
This passage has not yet been translated.
et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.
This passage has not yet been translated.
Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.
This passage has not yet been translated.
Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam : et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat : et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis : misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.
This passage has not yet been translated.
Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est : et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David : regnavitque Amasias filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.