2 Kings · 17

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Pervagatusque est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios : posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum : et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum : feceruntque verba pessima irritantes Dominum.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens : Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos : secutique sunt vanitates, et vane egerunt : et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui : feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli : servieruntque Baal,

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem : et divinationibus inserviebant, et auguriis : et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat : separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quæ fecerat : et non recesserunt ab eis,

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum : translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim : et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël : qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum : et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum : Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ : et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Præcepit autem rex Assyriorum, dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis : et doceat eos legitima Dei terræ.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et unaquæque gens fabricata est deum suum : posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth : viri autem Cuthæi fecerunt Nergel : et viri de Emath fecerunt Asima.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum : non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël :

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens : Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis :

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus : et non timeatis deos alienos.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos,

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.

English

This passage has not yet been translated.

41
Latin

Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.

English

This passage has not yet been translated.