2 Kings · 18

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses : siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum : vocavitque nomen ejus Nohestan.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

In Domino Deo Israël speravit : itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum :

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus : omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens : Peccavi : recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem : qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Vocaveruntque regem : egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Dixitque ad eos Rabsaces : Loquimini Ezechiæ : Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quæ est ista fiducia, qua niteris ?

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare ?

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam ? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam : nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem : Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem ?

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites ?

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum ? Dominus dixit mihi : Ascende ad terram hanc, et demolire eam.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace : siquidem intelligimus hanc linguam : et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Responditque eis Rabsaces, dicens : Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum ?

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait : Audite verba regis magni, regis Assyriorum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Hæc dicit rex : Non vos seducat Ezechias : non enim poterit eruere vos de manu mea :

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens : Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me : et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua : et bibetis aquas de cisternis vestris,

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis : et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens : Dominus liberabit nos.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

ubi est deus Emath, et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea ?

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam : siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

English

This passage has not yet been translated.