2 Kings · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinqu...2. Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas d...3. Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezech...4. Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Je...5. Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis te...6. Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et obser...7. Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, supe...8. Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi ...9. Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facer...10. Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :11. Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, sup...12. propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mal...13. Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus...14. Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manu...15. eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes...16. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, don...17. Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et pecc...18. Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in hor...19. Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus...20. Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.21. Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, serv...22. et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in ...23. Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem i...24. Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra r...25. Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt ...26. Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavi...Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
This passage has not yet been translated.
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
This passage has not yet been translated.
Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
This passage has not yet been translated.
Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
This passage has not yet been translated.
Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
This passage has not yet been translated.
Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
This passage has not yet been translated.
Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :
This passage has not yet been translated.
propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.
This passage has not yet been translated.
Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
This passage has not yet been translated.
Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :
This passage has not yet been translated.
eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem.
This passage has not yet been translated.
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.
This passage has not yet been translated.
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :
This passage has not yet been translated.
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
This passage has not yet been translated.
Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
This passage has not yet been translated.
Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.