2 Kings · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset : triginta et un...2. Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omn...3. Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium A...4. Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ il...5. deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et distribuan...6. tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta comp...7. Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in ...8. Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis ...9. Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod pr...10. Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens : Librum dedit mihi...11. et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua.12. Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achob...13. Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super o...14. Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Saph...15. Et illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dicite...16. Hæc dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum istum, e...17. quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irrita...18. Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic di...19. et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, au...20. idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchru...Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset : triginta et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath.
This passage has not yet been translated.
Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui : non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
This passage has not yet been translated.
Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei :
This passage has not yet been translated.
Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo :
This passage has not yet been translated.
deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi :
This passage has not yet been translated.
tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta componunt : et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.
This passage has not yet been translated.
Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam quæ reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini.
This passage has not yet been translated.
Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens : Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,
This passage has not yet been translated.
et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est : magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
This passage has not yet been translated.
Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda : locutique sunt ad eam.
This passage has not yet been translated.
Et illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro qui misit vos ad me :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quæ legit rex Juda :
This passage has not yet been translated.
quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum : et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
This passage has not yet been translated.
Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro eo quod audisti verba voluminis,
This passage has not yet been translated.
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum : et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus :
This passage has not yet been translated.
idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.
This passage has not yet been translated.